# Opera omnia 985.1-4

Ficino, Opera omnia, 985.1 to 985.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/985.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/985.1

Dixerit fortem Poëtae quispiam, sicut Phoebus Daphnem, ita lumen amare uirginitatem. Siquidem flos ipse candoris unà cum uirginitatis flore uiget, simulque disperditur. Praesertim in orbibus oculorum, ex quibus etiam testificatur ingenium. Hinc certè Democritus puellam, quam modo uirginem iudicauerat, sagaciter deprehendit mox pollutam. Sed iam redeamus ad institutum. Lumen non solum nos in moribus instruit, sed etiam quòd optimum est, diuinum humano generi commemoratur cultum, ut neque impij negare audeant esse Deum, cuius simulachro sensibus nihil clarius. Neque flagitiosi uel latere oculum, uel effugere manum eius se posse confidant, cuius simulachrum est ipsa claritas. Ac uelocius, quàm dici possit momento per omnia dilatatur, nec est qui se abscondat à calore eius. Vnus in omnibus & circa omnia lumen. Lumen in omnibus à Deo factis est quidam diuinae claritatis splendor, atque (ut ita loquar) est Deus quasi seipsum finiens, & ad operum suorum capacitatem sese accommodans. Deus autem ipse est lumen immensum in seipso consiltens, ac per se in omnibus & extra omnia per immensum. Fons ille uitae, in cuius lumine, (ut ita ait Dauid) uidemus lumen. Oculus quoque quo omnes uident oculi, & ut inquit Orpheus, oculus qui cuncta in singulis inspicit, ac reuera omnia conspicit in seipso, dum esse se perspicit omnia. Constituit autem, ut in uno lumine cuncta con spicerentur, non corporea solum, sed etiam incorporea. Lumen uides in materia mundi ple num omnibus rerum omnium formis, atque uolubile. Subtrahe materiam, relinque cęre ra, habes animam incorporeum lumen à corporibus separabilem, omniforme, mutabile. Deme rursus huic mutationem, es iam intellectum angelicum consecutus, separatum lumen, & omniforme iamque etiam mutabile. Detrahe huic eam diuersitatem, per quam forma quaelibet diuersa est a lumine, aliaeque diuersae sunt ab alijs, & infusae insuper aliun de. Lumen hoc infinitè lucet, quia natura lucet sua, estque simpliciter absolutum. Ita demum Deus mentis oculis per hoc lumen superiore quodam lumine coruscabit, uita sensuque plenissimum, quandoquidem imago eius, id est. Solis lumen, uitam omnibus sensumque largitur, & quanto lux illa excellentior est, quàm nostra, tantò majus menti gaudium, quam haec oculis afferet.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
