# Opera omnia 986-2

Ficino, Opera omnia, MARSILII FICINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/986-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/986-2

MARSILII FICINI Florentini adhuc adolescentis, Liber de Voluptate, ad Anthonium Canisianum, ciuem Florentinum. PROOEMIVM. Tria disserendi genera. EMINI cùm adessem unà tecum in Campolitano uestro, & cum regio nis illius praecipua amoenitate, tum uariorum pomorum quib. ea uilla imprimis abundat suauitate duceremur, nos in uoluptatis disputationem incidisse, quàm ipse à me requisisti, & cum primum daretur ocium literis traderem. Hoc ergo ad te de uoluptate opusculum ut pri mùm Figinum redij, summa ipsa cum uoluptate conscripsi. Tria uerò sunt ut hinc potissimum exordiamur apud Philosophos disserendi genera. Vnum quo certam aliquam quaestionis partem disputando defendimus, atque approbamus, ut Peripatetici, ac Stoici effecere. Alterum quo quaestione proposita diuersas ad id, quod quaeritur sententias, rationesque referimus, ut propositis pluribus, inuicemque collatis, quid ex ijs probabilius, uerisimiliusque appareat eligamus, quo Academi ci, ac Socratici penè omnes utebantur. Tertium uerò genus Scepticorum maximè pro prium est, qui cum omnia indifferentia esse putent, nec certum, aut probabile habebant quiequam quod sequantur, ea enim, quae naturae ordine seiuncta distinctaque sunt confundunt atque permiscent ab excellentioribus, quibusque Philosophis reijciuntur. Ego igitur ex ijs omnibus Academicorum, Socraticorumque in disserendo rationem hoc tem pore proponendam mihi decreui. Etenim Plato, quem tanquam Philosophorum Deum sequimur, atque ueneramur, uetat eos, qui adhuc in tenera aetate constituti sunt, suam aliqua de re sententiam afferre, ne ut in iunioribus saepe accidit, quod primis annis maximem probauerimus. Id maturiori deinde aetate & grauiori iudicio reuocandum, & in contrariam sententiam conuertendum sit. Satius igitur esse censui caeterorum Philosophorum de uoluptate sententias breui sermone concurrere, quàm meam exprimere ne con tra id, quod a Platone nostro docemur aliquid impudenter asseuerarem, & ut tuae, quàm noui in Philosophiae studijs ardentissimam satis facerem uoluntati. Sed haec hactenus, ad Philosophorum iam opiniones deueniamus. MAREI. Florentini de partibus animae, Caput Primum. Item de laetitia, gaudio, & uoluptate, secundum Platonem. Lato igitur (ut ab eorum principe initium faciam) cum animum in duas

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
