# Opera omnia 987.6-8

Ficino, Opera omnia, 987.6 to 987.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/987.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/987.6

Haec igitur ex diuina Platonis nostri de ipsius gaudij natura sententia, quod idem uidetur intellexisse Mercurius Trismegistus, cum de summo Deo hęc di ceret. Condonas nos ratione, sensu, intelligentia. Ratione, ut te suspitionibus indagemus, sensu, ut te cognouerimus, cognitione, utte cognoscentes gaudemus, quòd te ostenderis nobis totum. Sed de gaudio haec hactenus. Quid sit uoluptas, & quod non sit per se bonum, mullis rationibus, secundum Platonem. Cap. II. VOluptatem uerò esse Plato uult suauem quandem motionem in sensibus, quę ex indigentiae repletione proficiscatur. Esse enim indigentiam eiusque repletionem inuicen quodam modo pugnantia, & ex illa cupiditatem, ac dolorem, ex hac uoluptatem sensi bus nostris accidere. Neque hanc ipsam de qua nunc loquimur uoluptatem in bonis connumerandam putat, quod cum plurimis uerissimique rationibus demonstrauerit, haec tamen ex omnibus prima est, atque potissima. Quod quemadmodum caloris pręsentia ea, ad quae calor aduenerit callida efficiuntur, ita & eo, quod bonum est absistente bona fiunt om nia quibus ipsa bonitas absit. Neminem autem uoluptatis possessione meliorem fieri, cum & bestijs insit uoluptas maior etiam, quam hominibus, quae tamen ne dum his meliores, sed nec om nino bonae quidem sunt. Mulieres praeterea & pueri stulti denique, atque ignaui omnes uolu ptatem sectentur totisque complectantur uirib. multò etiem magis, quam uiri boni atque pręstantes ingenio. At qui surdum foret, si quod bonum sit magis improbis, atque ignauis, quàm probis & praestantibus hominibus competat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
