Latin
988.1 to 988.4
Ficino, Opera omnia 988.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Neque possunt ut ille putat contraria inuicem commisceri, uoluptatem uerò etiam, ubi mala sunt proculdubio reperiri, cum impro bis atque iniustis non desit. Nullo igitur pacto bonum esse: Etenim cum eo, quod malum est congredi. Bonum uerò cum malo, quia repugnantia sunt, coire nullo modo posse. Adde illud, quod in Gorgia à Socrate dicitur, bonum ac malum nunquam simul in eodem homine reperiri. Eundem tamen eodemque tempore saepenumerò affici dolore pariter atque uoluptate. Omnem quippe indigentiam dolorosam esse, omnemque eius repletionem sensibus uoluptariam. Sitire autem indigentiam uocat naturae, potare uerò repletionem. Illud ergo molestum, hoc contra iucundum bibere, porrò ac sitire simul contin git, ex quo effici uult, ut dolorem simul, atque uoluptatem habere quis possit. Imò cupidi tatem, sollicitudinem, suspitionem, inuidiam, &misericordiam, quae omnia dolorem in se contineant, uoluptatis comites esse. Vnde timens cupidinem, inquit dolori simul, &uoluptati permistam à sensibus proficisci, quo fit, ut uoluptas cum dolore compulata confusaque sit. Cumque bonum malo non sit commistum, negat ille dolorem, malum nolupta temque bonum esse posse. Pręterea cum omnebonum stabile, ac permanens esse debeat, quis dixerit uoluptatem, quae nullam stabilitatem habet, bonam esse? Atqui negari non potest. Siquis enim definitionem consideret, instabilem, atque incertam esse uoluptatem, motio namque in definiendo, (ut supra retulimus) appellata est. Nihil autem contrarium stabilitati magis est, quàm motus, neque quisquam est, qui modo uoluptatem corporis ullam gustauerit, qui nesciat quam fragilis sit, quàm breuis, quanta celeritate labatur, ac defluat, quamque cito in contrarium conuertatur. Insuper quod bonum est, bono contra rium esse nunquam poterit. Voluptatem uerò eum plurima, ac maxima bona impediat, bono contrariam esse quis dubitet? Impediunt enim prudentiam uoluptates, menti infundunt tenebras, deprauant iudicium, suisque blanditijs, ac lenocinijs, quasi meretricu lae quaedam mentes ad se alliciunt hominum, atque illaqueant, omnemque naturam homi nis in uitiorum atque scelerum luto coenoque prosternunt. Diuinè enim Plato in epistola ad Dionysium, uoluptas inquit hominibus detrimentum affert. Inscitiam, inquietudinem, stultitiam, &petulantiam pariens. Praeterea nullum bonum est, quod non aut lau de, aut ueneratione dignum sit. Voluptatem uerò nemo sanę mentis laudat, neque quisquam eo, quod maximis fruatur uoluptatibus honore iudicatur esse dignus, &gloria.