Latin
99.1 to 99.4
Ficino, Opera omnia 99.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Deus est semper. Cap. Cres quaelibet tanto est diuturnior, quantò uirtus, per quam permanet seruaturque, potentior est, Deus per infinitam uirtutem suam in infinitum &ipse permanet, &cętera seruat. Item diuina ueritas omne rerum antecedit initium, omnium rerum S fini succedit, nam &ante cuiusque initium, uerum erat initium illud fore, &post omnem cuiusque finem, uerum erit finem illum fuisse, quicquid autem aliquando uerum est, ueritate uerum est. Si autem ueritas ipsa incepisse dicatur aliquando, longe antea per eandem ueritatem uerum fuerat, ueritatem illam aliquando incepturam. Ac si desinere fingatur, adhuc postea per eandem ueritatem uerum erit, ueritatem illam desiuisse. Veritas igitur neque incipere unquam, neque desinere cogitari potest. Rursum, si Deus super motum tempusque existit omnino, temporalem mutationem à priore in posterius secundum esse, atque non esse, non suscipit. Accedit, quod si Deus est summa essendi necessitas, quod in sequentibus ostendemus, nunquam potuit poteritue non esse. Denique si quicquid aliquando nascitur, ab aliquo fit priore; &quicquid resoluitur, in aliquid quòd antiqui us est resoluitur, non potest incepisse aut desinere, quod est primum. Cogitamus saepenumero mente durationem quandam simplicem absque principio atque fine, appellamusque eam (ut ita loquar) sempiternitatem, quae quidem ipse Deus est, etiam si minimè discernamus. Omnis enim simplex infinitas Deus ipse est. Discernere autem tunc prohibet phantasia, quae mox sempiternam ipsam simplicem atque consistentem fluxu quodam multiplici induit &confundit, itaque fallit nos, nimirum dum ad accidentalem temporis fluxum trahit, quod est substantialis status aeternitatis? Atque ita impellit, ut quod Deus est, tempus esse putemus. Deus ergo aeternus tunc se nobis offert, sed tempore inuolutus. Nemo uero dubitare debet Deum semper esse, quando Deus est ipsum semper, imò sempiternitas ipsa, est ipse Deus. Et quae sempiterna dicuntur, illa sunt proprie quae Deus propagat per seipsum, &in seipsum. Cap. vi. Deus est ubique. CX superioribus probare possumus ubique esse Deum. Quemadmodum corpus tangit illud in quo est per quantitatis dimensiones ita incorporea substantia per uirtutem. Quamobrem sicut si esset in natura dimensio corporis infinita, esset ubique, ita postquam est aliqua immensa incorporalis substantiae uirtus, necessariò haec est ubique.