# Opera omnia 991.1-4

Ficino, Opera omnia, 991.1 to 991.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/991.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/991.1

Prat rea Mercurius Trismegistus Aegyptiorum omnium sapientissimus, duabus potism rationibus hanc nefariam labem ex animis hominum extirpare conatur. Id enim cuique bonum esse censet, quod aut rem ipsam, cui quidem adsit in propria natura contineat, aut ad meliorem frugem perducat, primi generis esse uirtutes eas, quae in actione positae sunt uidemus, earum namque proprium est animum ab omni perturbationum tumul tu liberum, tranquillumque reddere. Perturbationum uerò detractio, & quasi quaedam mentis serenitas sua cuiusque animi, ac naturalis proprietas existit. Secundi generis eas uir tutes, quae in contemplatione uersantur esse constat. Quippe cum animum rerum diuinarum studio, intelligentiaque supra humanam quodammodo naturam erigant atque extollant, ut ad Dei uitam, quae duntaxat in contemplatione consistit, quàm proxime uideatur accedere, uoluptatis uerò conditionem utrique contrariam esse patet. Ardentissimis enim innumerisque affectibus animum quasi quibusdam furijs agitat, ut longè absit ab illa, quàm magnopere natura requirit, tranquillitate. Cumque humanum genus inter Deum, ab bestias medium teneat, ob eamque causam utrorumque participes esse meritò uideatur, in alterum quoque migrare, & quasi conuerti posse Trismegistus existimat. Et enim qui mente praecipuem utitur, eum profectò beatissimam deorum immortalium uitam agere, qui uerò corpore, ac sensibus, bestiarum. Quapropter cum uoluptatis usus in corpore sensibusque existat, qui maximè huic deditus est, non modo non ascendit ad ea, quae meliora, diuinioraque sunt, sed ne propriae quidem naturę statutum, dignitatemque retinet, ac ue lut ex animo ad corpus, ex mente ad sensus, ex homine ad bestias labitur. Diuine apud Platonem Socrates in Phoedonę, uoluptas inquit quasi clauum tenens animum corpori affigit, atque coniungit, efficitque, ut infectus corporea specie ea putet esse uera, quae suadeat corpus. Nam cum eiusdem rebus commoueatur, atque eadem sentiat cum corpore, cogitur (ut puto) eorundem morum, atque eiusdem alimoniae fieri. Ex ijs altera quaedam argumentatio à Trismegisto contexitur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
