Latin
MARSILII FICINI
Ficino, Opera omnia 991.9
Unproofread scanNot analysed yet
Primum quod Plato uoluptatem motum in definiendo uocauerit, motum namque omnem uocalem aiunt esse, uel tardum, uolus ptatem uerò nullam uelocem, aut tardam dici posse. Sed aut breuem dici, aut diuturnam oportere, neque motum ullum simul totum posse consistere, sed alteram semper alteri motionis parti succedere partem, ita ut una deficiente, nascatur &altera, neque possint duae quaedam motionis partes inuicem expectare, uoluptatem contra simul fieri totam, omnes e eius partes inuicem (ut ita dixerim) commanere.