# Opera omnia 993.1-4

Ficino, Opera omnia, 993.1 to 993.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/993.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/993.1

eodem quoque modo nec Plato uoluptariam uoluptatem, nec dolorem dolorosum appella uisset. Non igitur dolorem indigentiam, nec repletionem uoluptatem esse uoluit. Insuper uoluptatem inquit à repletione fieri, dolorem ab egestate. Ipse uerò idem nihil existimat à seipso fieri posse. Quonam igitur pacto uoluptas, si sit repletio ab ipsa fiet repletione? aut dolor, si sit egestas ab egestate nascetur? Quin etiam idem ipse in Timęo uolupta tem in sensu pouit, eamque motum affectumque nominat, affectum uerô sensusque motum repletionem esse uir tantus nunquam diceret. Quod si quis in Gorgia legerit uoluptatem esse corporis repletionem, is attentius eum locum consideret, ac demum reperiet Pla tonem non id ipsum sentire, sed eam esse Calliclis uoluptuosissimi hominis sententiam, aduersus quem Socrates acerrimè disputat. Verùm dant haec nobis Peripatetici, nonnulli negant tamen omnem uoluptatem ab ipsa repletione indigentiae fieri, quippe cum illa, quàm nobis affert contemplatio, quaeque in mente consisti, ex nulla fiat indigentiae repletione, ego uerô & si luce clarius ostendere id possim, illam quoque mentis, quae ex contemplatione capitur iucunditatem ab ipsa repletionę originem sumere, demus tamen hoc illis, ne uideamur nimis forsan contentiosi, sit ita sanè, ut uolunt, quid tum? Nónne Plato (ut superius quoque diximus) uoluptatem in sensibus, gaudium in mente locauit? Si ergo Peripatetici eam etiam in mente ponant, quid ad nos? Non enim hoc sentit Plato. Q uod ergo in contemplando percipitur, non uoluptatem, sed gaudium nuncupamus. Qlod si minus à repletione nascatur, nihil contra Platonem, qu non gaudium, quod in mente est, sed uoluptatem, quę in sensibus insidet, inquit à repletione creari: Sed instat acrius Aristoteles in eo, qui de moribus liber est decimus probans illam quoque, quae fit in sensibus uoluptatem, non semoer ab ipsius repletione indigentiae proficisci, id enim in tactu, ac gustu uerum esse uult. At uerò in his, quas ex odoribus, formis, sonisque capimus uoluptatibus nullo pacto contingere.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
