# Opera omnia 993.9

Ficino, Opera omnia, Cap. 11II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/993.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/993.9

Atque primus est hic respondendi modus, quo Platonici Peripateticorum laqueos possint effugere, & si cui forsan uideatur haec interprentatio durior, age tentemus aliam ne nostri uideantur illorum iaculis saccubuisse. Explere igitur indigentiam quid aliud est? nisi id, quo indigeas assequi, egemus autem quibus? nisi his, quae uel salutem dum adsit nostram tueri si amissa sit, reddere possint. uel alio quopiam modo nobis sint utilitatem aliquam allatura. Nos uerò homines sumus. Est autem homo, ut Peripaterici, ac Stoici arbitrantur id, quod ex anima rationali constat, & corpore.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
