Latin
994.1 to 994.4
Ficino, Opera omnia 994.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Pythagorici ac Platonici paulisper à caeteris discrepantes, hominem esse putant diuinam quandam mentem terrenis uinculae aliigatam, quo fit ut apud caeteros Philosophos animus naturam ac nomen cuiusdam partis hominis habeat, apud Platonicos animus noster homo totus existat. Quapropter Socrates à Critone interrogatus, quemadmodum se sepeliri iuberet, ut libet inquit. Si modo comprehenderitis me, nec ego uos effugero. Atque idem apud Platonem cum Alcibiade disputans. pluribus rationibus hominem probat nihil aliud praeter animum esse. Corpus autem non esse hominem, sed hominis. Externa uerò non hominis, sed fortunae. Nec tamen animum no strum semper &ubique existentem hominem uocitat, uerùm quamdiu in coelestib. sedibus uitam agit, tùm Deus, tùm etiam daemon à Platonicis nuncupatur. Cùm uerò habitaculis terrenis includitur, ab ipsa humi natura in qua mersus est humanitatis nomen accipit. Itaque Origenes Platonicus nobilissimus hominem in daemonem, ac Deum conuerti posse, &im bestias quoque migrare nonnunquam asseuerat. Seneca item Platonis plurimum studiosus animum nostrum appellauit Deum in humano corpore hospitatum. Sed ij omnes, &ipse etiam Plato, Heraclitum, Empedoclem, Pythagoram imitati sunt. Nam Pythagoras animum nostrum ex homine in Deum transferri his uersibus asserit. Corpore deposito cum liber ad aethera perges, Euades hominem factus Deus aetheris almi. Cùm igitur( ut ad propositum reuertamur) homo sit Aristotelicorum sententia, quod ex anuma rationali constat, &corpore ut uerò Plato uult, diuinus quidam animus, qui terreni corpo ris ministerio utitur. Sequitur ut duarum profectò rerum animi scilicet &corporis cura nobis suscipienda sit. Animi quidem (ut ille iubet) sui tantum gratia, corporis autem cura omnis ad animum, quasi seruus ad dominum referri debeat. Eorum ergo quibus egemus duo sunt genera. Indigemus enim his quae sint animo, &his quae sint corpori profutura. Prosunt uerò corpori, quae uitam, quae ualitudinem, quae uires, quae formam, quae naturam propriam, aut reficiunt. aus seruant. Animo autem ea conueniunt omnia, quae ad mores optimos, quaeque ad rerum cognitionem aliquid conferant. His adde illa prae cęteris, &animo prodesse, &corpo ri, quę alterutri similia, &cognata uideantur. Simili namque (ut diciturysimilibus conseruan tur, &singula salutem propriam expetunt. Haec ergo sunt, quibus homines indigent. Qua propter, quando haec adsunt, uel ea saltem, quae horum speciem quandam &similitudinem habeant. uoluptate afficimur.