# Opera omnia 995.1-4

Ficino, Opera omnia, 995.1 to 995.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/995.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/995.1

Aures insuper eiusmodi delectantur sonis, qui ex purissimo aëre confectisunt, atque ex eadem, qua & ipsae harmoniae consistant, itaque uidemus ob naturę diuersitatem hos remissioribus, illos uehementioribus, alios grauioribus, alios item liquidioribus concentibus delectari. Oculis autem, quod luci familiarissimi sint, ea uidentur esse gratissima, quorum natura quam simillima luce temperata est eiusmodi uerò ea sunt omnia, quam ex colorum, qui omnes à luce proficiscuntur pulcherrima temperatione resultant. Nec solum rebus his, quas sensib. haurimus ad uitam augendam reparandamque naturam indigemus, uerùm etiam ad mentis peritiam consequendam, quo efficitur, ut sensus duab. de causis, optimis quibusdam rebus, quam extrinsecus offeruntur indigeat, tùm quia sibi cognata ac similia sint, singula uerò similib. conseruari perficique necesse est, tum quod ad rerum atque artium cognitionem, quae res maximè à nobis expetitur, instruere possint. Quotiens igitur ea, de quib. diximus, sensibus offerentur, admittunturque intro penitus ad fruendum, sensuum indigentia illa, quae antea cupidinem peperit expletur. Eaque quam quaerimus, uoluptas ex hac indigentiae repletione contingit. Haec est igitur secunda Platonicae definitionis interpretatio, quam neminem arbitror, modo sanae mentis sit, uitupera turum, quapropter de his hactenus, pergamus ad reliqua. Tres sunt Aristotelicorum aduersus Platonem propositae quaestiones, prima quòd falsò uoluptatem uocauerit motionem. Alia, quòd nec repletio, nec à repletione uoluptas omnis esse possit. His omnib. non meo quidem ingeniolo, nec enim tantum mihi arrogo, sed his, quae ab ipso Platone latissimè dispu tata sunt. satis iam responsum arbitror. Postrema uero Aristotelis obiectio fuerat, quod pluri mae uoluptates, contra Platonem, qui id negasset bonae honestaeque forent, cuiusmodi sunt, quae ex actione, atque usu uirtutum, & contemplatione proueniant. Ego uerò dixerim superi us à principe ac pręceptore nostro propositum esse, quid huic obiectioni respondendum sit. Quae enim in mente consistunt, uirtutesque sequuntur, Plato noster (ut suprà retulimus) non uoluptatis, sed gaudij nomine nuncupauit, quapropter quod uirtuti mistum sit, bonum esse, Aristoteli dabimus, nec tamen uoluptatem dabimus bonam esse, sed gaudium, utitur enim pro arbitrio suis quisque uocabulis, & nomine quidem discrepat Aristoteles à Platone, re congru it. Pythagorici uerò, Stoici, ac Cinici, cum nostris re pariter, ac nomine congruunt. Opiniones nariae quid sit uoluptas, Prima opinio Aristotelis. Cap. V.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
