Latin
995.5 to 995.9
Ficino, Opera omnia 995.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Ristoteles autem, ut ad eius sententiam deueniamus uoluprtatis nomine utitur latius, eoque Auult non modo illam, quae sensibus inhaereat iucunditatem, sed illam, quoque, quae in men te consistat significari, quid uerò ipsa uoluptas sit, magis annuere, quam exprimere uidetur. Ve runtamen quae de hac in septimo, ac decimo de moribus disputat, hoc quo dicam modo in terpretari possumus. Tres sunt (ut Aristotelis uerbis utar) animi potestas, quarum una no bis cum plantis communis est, quam uegetandi uim nominant, cuius officia tria sunt, alere proprium corpus, atque augere, ac demum aliud extra se gignere simile, alteram deinde naturam ani mae sentiendi uim uocitat, quae nobis cum caeteris quoque animalibus communis existit. Sensuum uerò alios intimos, alios externos esse, externi autem, qui etiam ad propositum magis pertinent, quinque sunt, uulgari propemodum diuisione notissimi, tertia uerò animi uis, Solis ex omni animantium mortalium genere hominibus conuenit, eumque intellectum mentemque nuncupat. His addit mouendi potestatem, sed eam, quod ad propositum nil ualeat, dimittamus, de prima uerò animae natura, quae plantis conuenit Philosophi ueteres diuersa senserunt, siquidem Plato arborum herbarumque animas tacitam quandam appetitionem, quem naturae nixum uocat, habere putat. Empedocles non modo naturalem inclinationem, uerùm sensum etiam plantis inesse uoluit Anaxagoas autem, ac Democritus uoluptate doloreque eas affici, nec sen tiendi modo, sed &cogitandi, &intelligendi uim habere censent. At uerò Aristoteles, nec ratione, nec omnino sensu praeditas, nec uoluptatis alicuius participes arbitratur, quo fit, ut nutriendi augendique illa potestas nihil ad Aristotelis de uoluptate sententiam conferat. Reliquae igitur animae uires, quib. uoluptatem attribuit, duae sunt, ex quib. unam (ut eius uer bis utar) intellectum, alteram sensum nominat, hisque suas actiones, quas cognitiones uocat, assignat. Intellectus igitur siue (ut Latinè loquar) mentis, atque rationis operationem, intelligentiam, cogitationem, contemplationem dici uult. Visus uerò uisionem, auditus auditionem, odora tus, odorationem, gustus, gustationem, tactus denique tactionem, ut uisus quidem ipsa sit animae uis, ac natura, qua uidere quis potest uisio uerò actio ipsa, hoc est, uidere, eodemque mo do in sensibus caeteris, uisionem autem (ut unum pro singulis prosequamur) duo potissimum habere principia, à quibus ueluti quibusdam causis oriatur; uisum scilicet ipsum, in quo sit, &insuper rem externam, quae cernitur, à qua uisus excitatur, ut uideat, &uisum quidem animi uim, ac potestatem nominat Aristoteles.