# Opera omnia 996.1-3

Ficino, Opera omnia, 996.1 to 996.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/996.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/996.1

Quod autem uisu cernitur obiectum, uisionem uerò perfectam esse dicendam, cum & animi uis optimè affecta sit, & illud quoque, quod cernendum est, obiectum suapte natura sit optimum, & naturae insuper animae consentaneum, quod si alterutrum defecerit, uisionem imperfectam fore, utrisque uerò concurrentibus, perfectam, quae uerò perfecta sit uisio, eandem quoque iucundam esse, quae perfectior, iucundiorem, quae perfectissima, iucundissimam. Visionem igitur (ut idem repetam) quia perfecta sit, iucundam esse, perfectionem igitur uisionis iucunditatem quandam uideri. Quapropter & uice uersa iucunditatem uisio onis perfectionem esse. Cùm uerò iucunditas, ac uoluptas, ut ad propositum spectat, idem ualeant, effici uult, uisionis perfectionem esse uoluptatem, quodque de uisu dictum est, idem etiam de sensibus caeteris, deque ipsa mente intelligi uolumus, in cunctis enim est operatio, propria, in auditu quidem, auditio, odoratu, odoratio, de caeterisque similiter. Voluptas igitur communi definitione apud Aristotelem nihil aliud est, nisi perfectio quaedam operationis animi, idem autem cognitionis. Cumque omnibus sensib. uoluptas inhaereat, uoluptas uisus erit uisionis perfectio, auditus auditionis, gustus gustationis, ac de reliquis eodem modo, ut cuiusque uoluptas sit propriae operationis perfectio. Est autem apud Aristotelem perfectio duplex, altera quidem prima, annexa altera, prima uerò illa est, quae pars eius naturae, cuius perfectio uocat, existit, uelut anima hominis, haec enim hominis perfectio est & pars quaedam humanae substantiae, annexam uerò perfectionem illam dicimus, quae cum nulla substantiae pars existat, substantiam tamen ipsam consequitur, ac ueluti comes rei ipsius, quàm perficit, naturae annectitur, atque adiungitur, cuiusmodi est in iuuenturis flore pulchritudo, nec enim pulchritudo iuuentus ipsa est, neque pars aliqua iuuentutis, sed ipsam sequitur iuuentutem, atque ornat, perfectamque reddit, uoluptas igitur cum sit operationis illius, quae in sensibus, aut men te consistit perfectio, quae tandem perfectio haec erit? prima ne? at hoc Aristoteles utique negabit. Voluptas enim, quae uisu efficitur, nec ipsa uisio est, nec pars aliqua uisionis. Erit igitur uoluptas in uisu uisioni quaedam annexa, atque adiuncta perfectio. Nam & si in ipsa uisione implicita sit, neque tamen uisionis pars est ulla, neque uisio tota.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
