# Opera omnia 997.1-4

Ficino, Opera omnia, 997.1 to 997.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/997.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/997.1

Et qui in sensibus, diuersis quoque modis Aristotelem interpretantur. Et enim nonnulli duas in sensibus esse putant perceptiones, quarum prima ab ijs, quam extrinsecus offeruntur in animum quodammodo proficisci, ac fluere uidetur, altera uerò ab animo magis, profecta, ad ea, quę extra sunt porrigi. Primo namque animus exempli gratia dulcedinem percipit, quam prima perceptio ex ipsius rei, quam obiecta est suauitate oriri uidetur. Deinde considerat se dulcedinem consecutum fuisse, illam percipere, habere, eaque perfrui, atque hanc illi secundam animi perceptio nem, seu cogitationem, siue meditationem, seu animaduersionem, uoluptatem appellatam esse ab Aristotele censuerunt, ut uoluptas sit illa ipsa consideratio, qua bonorum praesentia se frui quis cogitat. Nonnulli non sensum, cum sese dulcedinem consecutum animaduertit offerri, & quasi erigi, & quandam uelut hilaritatem concipere, ac per se ferre, eamque uoluptatem ab Aristotele dictam arbitrantur. Itaque uoluptatem esse eleuationem, siue hilaritatem animi adeptiiam illud, quod cupierat bonum. At uerò qui uoluptatem in ea parte animi, qua appe timus posuerunt, duas appetitus proprietates esse putant. Vna quidem moueri nos, ad eaque inclinari, quae procul à nobis sunt bona, nec dum illa fuerimus consecuti. Altera uero in eo, quod adepti iam consecutique sumus consistere, primam, cupiditatem, alteram, quietem nun cupant, & illam quidem molestia, sollicitudine, cura, anxietate, plenam esse uolunt, hanc uerò ineffabili quadam suauitate perfusam, eamque uoluptatem a Peripateticorum principe nuncupari, ut nihil aliud uoluptas esse dicatur, nisi terminus quidam, siue quies, appetitus in bono, quod iam fuerit consecutus. Vnde Lucretius, requies inquit hominum diuumque uoluptas Caeterum quid ipsa quies sit, non eodem omnes modo exposuerunt. Alij namque cessationem ipsam, ac ueluti finem aliquem appetendi quietem definiunt. Appetitum & enim cum id, quod cupierat bonum adeptus fuerit, ab appetendo desistere. Itaque sollicitudine & anxietate uacare, quam uacatio quies ipsa sit, eademque uoluptas ab Aristotele nuncupata. Ideoque uoluptas est, ut isti definiunt, acquisitio, quod cupitum fuerat bono, ab omni appetendi sollicitudine & anxietate uacatio. Nonnulli uerò Peripatetici aliquid huic uacationi aliud addiderunt. Carere quippe omni molestia non dum plenam, ac perfectam uoluptatis naturam possidere. Fieri uerò integram, atque absolutam, si in eo ipso statu sic omnis appetitio conquiescat, ut non modo non ulterius appetat quippiam, sed huic, quo fruitur bono totis neruis, ac uiribus haereat, assentiatur sibi esse satis, atque in id penitus diffundatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
