# Opera omnia 997.9

Ficino, Opera omnia, Cap. 11II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/997.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/997.9

Nomine igitur uel nullo modo, uel uix, ac minimo discrepant, ex uerò re congruant testes esse possunt nonnulli Platonis libri, nec non Platonici plerique hauquaquam Philosophi contemnendi. Nam Apuleius, Calcidius, Contius, Ptolemęus Platonici nobiles eo, quem breuiter referam, modo Platonis sententiam obscurissimis in Timaeo uerbis positam, interpretantur, sensum profectò aiunt à Platone primam animi perceptionem, quam ab ipsa corpo ris passione nascatur, intelligi.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
