Latin
998.1 to 998.4
Ficino, Opera omnia 998.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et enim rerum omnium, quam noscendae sunt, species quasdam ad nos fluere, sensuum foraminibus hauriri in eo, qui in cerebri uentriculis est, spiritu imprimi, atque consignari, eiusmodi rerum species in spiritu, quod quidem corpus est tenuissimum, atque perlucidum figuratas pulsare animum, atque efficere, ut illa ipsa obiecta externa, quorum hę sunt imagines intueatur, atque percipiat, hanc animi perceptionem ab ipsa corporis passio ne impulsuque nasci uidemus, spiritus siquidem ab externis motus corporibus, ipse animum consimili pulsat, formatque imagine. Cùm igitur eiusmodi perceptio à spiritus impulsione nascatur, consequens est eam à corporis passione, id est, pulsu motioneque proficisci, quod imitatus Aurelius Augustinus Platonicus bonus in eo libro, qui de animi quantitate inscribi tur. Sensus est, inquit, passio corporis per seipsam non latens animam, id est, per ipsam corporis speciem sensibus haustam eiusdem quoque passionem corporis, prima quadam, &propria imagine percipi. Ex quib. fit, ut gemina corporis passione sentiamus. Nam cerebri spiritusque impulsu externorum corporum passiones apprehendimus. Passionem uerò illam, quam corpus proprium extrinsecus accipit, Platonici bifariam diuidunt, quarum una leniat cor bus, ac mulceat, nec tàm membra, uisceraque pulset, quam palpet, atque titillet, altera uerò asperius, ac durius agitet. Cùm uero animus primae illi corporis motioni, cuius mulcere proprium est, consentiat, uoluptatem fieri, cùm ab altera, quam asperam dicimus, abhorreat, atque desciscat, dolorem asserunt. Assentitur autem animus corporis motioni, cùm ei libenter adhaeret, affigiturque, compulatur, perfunditur, atque in ea suauissimè conquiescit. Quapropter Aurelius Augustinus uoluptatem definit appetionis ipsius cum eo, quod amauerit unionem. Nónne &hoc idem Peripatetici uoluptatem superius definiere, requiescere animum, perfundi, ac penitus compulari? Quid ergo restat, cur non dicantur Platonici, Peripateticique unum, atque idem de uoluptate, &dicere pariter, &sentire? Quo alio discrepant? nisi quod illi consentire animum, isti quiescere, ac sistere dicunt, imò &ob hoc nihilo discrepant, nec enim quiescit animus unquam, nisi consentiat, nec consentit quidem, nisi pariter &quiescat. Quomodo Peripatetici diuidant uoluptatem, &de uiribus anim e Cap. VIII. Vid ergo ergo Platonici, ac Peripatetici de uoluptatis definitione tradiderint, &Squemadmodum in idem utrorumque disputationes conueniant, satis iam arbitror de claratum. Quod uerò de uoluptatis diuisione Peripatetici senserint exequamur.