# Opera omnia 998.5-7

Ficino, Opera omnia, 998.5 to 998.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/998.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/998.5

Omnem Peripatetici naturam hominis ex anima constare putant, & corpore, animam uerò in duas partes, ut ad propositam quaestionem pertinet, mentem uidelicet, sensumque distribui, rursusque mentem uim pariter geminam, naturamque habere. Earum profectò unam in ueritatis indagatione, alteram in consultatione, & actione uersari, atque illum (ut eorum uerbis utar) contemplatiuum intellectum, hunc actiuum nominant, illius proprius esse rerum earum, quae naturae ordine continentur, causas, proprietates, progressusque perquirere, so laque ueritatis contemplatione contentum esse, huius autem opus dici uolunt, quę augen da, fugiendaue sint, consultando discernere. Sensuum uerò alios quidem intimos, externos alios uocant. Intimos (ut uult Auerrois Peripateticorum interpretum acutissimus) quatuor, in species diuidunt, quorum primus omnes, quae per externos quinque sensus hauriuntur imagines colligat, atque percipiat, ob idque communem sensum appellant. Altera deinde uis imaginandi ab ijs nuncupata est, cuius officium sit, cum ipsa nihil persentiat imagines, quae à prioribus sensibus acceptae sunt, retinere, easque tertiae sentiendi naturae, quam illi phantasiam, existimandique, ac cogitandi uim dicunt, afferre, cuius opus esse arbitrantur, ut ijs acceptis imaginibus, quid, aut quale sit id, cuius illae imagines sint, iudicet, atque percipiat, eaque ipsa, quae discreuerit, siue coniunxerit, seu conceperit iudicando postremae cerebri ipsius, sensusque particulae, quam memoriam dicunt, seruanda commendet. Sensus uerò illos externos, qui ad id, quod quaerimus magis ualent, quinque in species, quae cunctis notae sunt, diuidunt eosque sic inuicem sese habere putent, ut qui eminentiorem corporis locum possident, puriores simpii cioresque sint. Reliqui crassiores. Ideoque uisum auditu, hunc odoratu, odorandi uerò uim gustu, hunc denique tactu puriorem uideri. Nam ad uisum lux, atque colores. Ad aures soni. Ad nares odores. Sapores ad gustum, soliditas uerò, ac mollicies, calorque, & frigus ad tangendi uim pertinent. Quapropter quo lux, colorque sono, sonus odoribus, hi uerò sapore. Sapores autem ijs, quae tactui subijciuntur puriores existunt, eo uisus auditui, hic narium sensui.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
