# Opera omnia 999.1-4

Ficino, Opera omnia, 999.1 to 999.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/999.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/999.1

Sensus hic gustui, gustus denique tactui, puritate, dignitateque praestant. His autem quinque uiribus sentiendi, quinque pariter in corpore (ut illi uocant) organa atque subiecta, & quasi fundamenta quaedam attribuuntur. Nec aliud quicquam haec esse uidentur, nisi corporis quaedam affectiones, quas alij dispositiones, alij qualitates, nonnulli complexiones nominant, quae elementorum uaria commixtione diuersis in partibus corporis diuersae nascuntur, ac sunt diuersorum quoque sensuum fundamenta. Alia namque corporis affectio est, qua uidendi potestas sustinetur, ac uiget. Alia uerò qua audiendi, idemque est de reliquis omnib. iudicandum praeter has quinque seu affectiones, siue subiecta, quinque pariter instrumento, so lidioraque corporis membra, quibus tùm sensus, tùm etiam afrectiones ipse inhęreant, uelut receptacula quędam adinuenta, constitutaque sunt, oculi namque uasculorum instar affectionem uimque uidendi recipiunt, caeteraque, ut perspicuum est, corporis membra certo quodam ordine caeteris qualitatibus, ac sensibus assignantur. His praeterea membris, instrumentisque proprij quidam motus, qui cuiusque affectum intimum demonstrare uidentur, innati sunt. Itaque in ipsis animi perturbationibus, modo rubescere, modo pallescere, & alias quidem contrahi, ac rigere, alias uerò diffluere, & quasi liquescere cernimus. Ad haec omnia, quae longo iam ordine dinumerauimus uoluptatem, ita pertinere Aristoteles arbitratur, ut in ea mente, quam contemplatiuam appellat, perfecta quędam atque absoluta uoluptas insit. In caeteris deinde hominis partibus gradatim degeneret. Nam septemcut putat) de causis, pri ma illa uoluptas, altera, quae in actiua mente ponitur, uoluptate perfectior esse uidetur. Omnis enim, quae ex ueritatis indagatione contemplationeque suscipitur uoluptas honesta est, ac laude dignissima. Cum uerò mens altera de rebus agendis fugiendisque deliberat, gaudetque eiusmodi rerum electione, non omnis tamen uoluptas illa laudari solet. Quae ex his consilijs actionibusque, quae legibus optimis aduersantur, prouenit, meritò uituperatur, ue luti si mens consilio contra patrię, parentumque salutem, contraque ius suscepto gaudeat, cum honestis actionibus delectatur, uoluptas honesta est, cum uerò medijs, illa quoque est media quo fit, ut prima in mente, unum duntaxat gaudij genus, idque laude dignum existat. In al tera uerò tria (ut diximus) genera, honestum, turpe ac medium reperiantur. Illa quoque ratio, qua ille in decimo de morib.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
