Latin
INDEX RERVM NOTABILIVM
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 1
Unproofread scanNot analysed yet
NCROGRAI HAA CVRIOSA SIVE RERVM MINVTISSIMARVM OBSERVATIONES, QVAE OPE MICROSCOPII RECOGNITAE, ET EXPRESSAE DESCRIBVNTVR. AVCTOR LECTORI CAPVT I. Astum ingredimur Theatrum, in quo Naturae Opulentiam, Sagacitatem, &Ingenium admirari oportet. Cùm autem Naturae nomen vsurpo, Plinij sententiam respuo, qui naturalia opera quò magis intimè perlustrauit, eò minus eorum Artificem agnouit, nullumque aliud Numen eisdem praeesse temerario ausu affirmauit: per quae opera, inquit ille, declaratur haud dubiè Naturae potentia, idque esse quod Deum Vocamus. Atheo sic loquenti saniora consilia opposuit olim Seneca ita loquens. Non intelligis te mutare nomen Deo, quid est aliud Natura quam Deus, &Diuina Ratio, toti Mundo &partibus eius inserta? Illum coelestes Orbes enarrant; quare Anaxagoras Homines dixit in lucem editos, vt coelum intuerentur, pro certo habens nullibi clarius, quam in coelo Diuinas dotes stellis, veluti aureis cllaracteribus, Nobis explicari. Contra idololat Ant. Laurent. hist. anat. lib num. 2. At Coelorum vastissimas Plagas percurrant alij, Siderum Orbes dimetiantur, maculas &periodos inuestigent Telescopiorum ope, quibus remotissima inuisibiliaque, plane visibilia oculis nostris exhibentur.