# Observationes circa viventia 10-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, GENERARI?. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/10-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/10-2

GENERARI? CAPVT II. An Veterum effata Nos doceant omnia ex Quo produci. Tiure quidem, Rufus tunc intercessit, [ Neque hoc dogma inuentum est, & imaginarium Nouatorum, „ quos vocant: si enim ad Veterum scripta respicere li„ beat repetitum illud potius & reuocatum, quam excogitatum nunc demum, & nouiter repertum dicemus. „ Aegyptij sanè, qui cum Asiaticis scientias hauserunt à „ primis illis hominibus Dei ipsius discipulis, & ad "Graecos has, Latinos, Arabes, atque ad nos denique „ legitima successione transmiserunt, in hieroglysico il"lo Qui Mundi generationem exponentes, idipsum digito quasi monstrasse videntur.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
