# Observationes circa viventia 10

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CVI HIC LVDVS NOSTER NON PLACET, NE LEGERIT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/10

Hi enim visceribus lapideis inclusi ibi natale suum sortiuntur, genitricis loco madidas glebas habentes, pro altrice verò maris aquam, mirabili quodam modo sic operante rerum omnium parente Natura, vt varias in hoc vasto Theatro rerum diuersarum origines magno cum animi oblectamento intueamur. Platonis fabella, inquit Fulbertus, perlepida est pro illius Philosophi more. At mihi negotium facessit illud Aristotelis effatum, quod nuper laudasti. Putas ne tu Rufe illud pro certo haberi posse, quod multorum & non infimae notae Philosophorum ingenia constanter affirmant, nullam scilicet spontaneam generationem accidere, adeò vt optimè in scholis decretum sit: OMNIA PATERNO E SEMINE, TANQVAM EX oVO,

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
