# Observationes circa viventia 101

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT XXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/101

Proculdubio omnes negamus, etiam si scire delectemur, Fortunam veram esse aspectabilemque mulierem, quae nautam agens Rinaldi vestigatores in alium Terrarum Orbem aduexerit, proculdubio negabimus saxorum in equos factam metamorphosim, & alia similia, quae Poesis certè non excogitauit, vt figmenta pro veris casibus venditaret, nam appeteret tanquam sibi propositum opus, mendacium ipsum, hoc est flagitium naturali diuinaque lege nunquam soluenda prohibitum. Nimirum Poesim id „ agere, animaduertit Cardinalis Pallauicinus, (vt mor„ talium animos splendidè picturatos reddat imaginibus quibusdam nouis, magnificis, admirandis. Hoc autem in tanti beneficij loco ponere Genus Humanum, vt Poetis prae omnium disciplinarum cultoribus gratiam referendam existimauerit. Vsque adeo praeclarum Homines ducunt, splendidis meditationibus animum pascere quantumuis interim scientiae veritatisque ieiunum. Non igitur Plantas sensu planè destitutas non esse Virgilius, Dantes, alijque Thusciae Poetae fabulis suis docere voluerunt, nec solido nos fulcro innixi illas esse sensitiuas ad tuendum positum verè possumus affirmare. Philosophi partes non Poetae adimplendae hic sunt; & dum similia pronunciamus, ludicra agimus, fabulas compingentes. Quid quaeso ex meis verbis deduceres Rufe, si dicerem Te sub vndis vitam ducturum, si piscis esses, per aerem volaturum si alas haberes? Audiamus igitur quod Philosophi serio & vere demonstrant. Viuentium, quae sub Sole degunt, triplex dari genus, prima Logicae elementa docent, videlicet Rationalium, Vegetantium, & Sensitiuorum. Rationalia verò Vegetantia simul & Sensitiua esse, nullus est, qui nesciat; sicuti & & Sensitiua nutriri & crescere, non autem è conuerso ea, quae solum nutriuntur sensum habere. Cur ergo hoc tertium Viuentium genus è Mundi Theatro excludamus, sensum stirpibus tribuendo? vt nostrae mentis opiniones splendidis meditationibus speciosae reddantur? Quid quaeso diceres Rufe, si percontanti Tibi cur à cadaueribus possint oriri Viuentia, quae sunt magis nobilia, responderem, ex eo quia cadauera viuunt? Rideres profectò. Id ipsum dicam ego, si mihi petenti cur ex Arboribus Animalia Sensitiua nascantur, subiungeres, ex eo quod Arbores praeter animam vegetatiuam fruantur sensitiua. Tum Bemarcus. Preclare equidem me recreant quae adnotasti Fulberte.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
