# Observationes circa viventia 104

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT XXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/104

Quare „ ex diuersa ouorum contentorumque Animalium indigentia à parentibus muscis varie diuersis plantarum „ partibus oua committuntur & alimoniam vnà cum „ Animali claudunt quacunque arborum parte etiam „ tabefacta opportunè custodiuntur, vnde in pluribus „ Fructibus & Arboribus ouorum congeriem turmatim. „ locatorum haerentem vidi, à quorum duro & perfora„ to cortice contenta olim erumperent Animalia. Quae „ verò molliora sunt in folijs ipsis deponuntur, vel si "copiosius exigant humidum, maioremque tutelam in„ tra gemmae tenellum corpus, intra Surculos, Flores, „ amentum, pericarpium, semina, lignum, radices, & „ singulas fere vegetantium partes conduntur ope tere„ brae, qua Gallarum muscę prę cęteris pollent. Hoc in„ dicant exaratarum Gallarum series & ordo, delineatę „ terebrę conformatio. Huius namque radix ouario ne„ ctitur, ita vt dispersa per multiplices tubas oua, per „ communem ductum, quasi per vterum siue vaginam "foras à basi terebrę propellatur. His coniecturis sen„ suum fidem addere liceat. Semel prope Iunij finem vi„ di muscam qualem superius delineaui insidentem „ quercinę gemmę adhuc germinantis haerebat enim fo„ liolo stabili ab apice hiantis gemmę erumpenti, & „ conuulso in arcum corpore terebram euaginabat, „ ipsamque tensam immittebat, & tumefacto ventre „ circa terebrę radicem tumorem excitabat, quem inter„ polatis vicibus remittebat. In folio igitur auulso musca „ minima & diaphana reperij eiecta oua simillima ijs, „ quae adhuc in tubis supererant. Non licuit idem ad„mirari spectaculum, quamuis inclusas diu seruauerim „ in vitreo vase muscas, quibus tenellas gemmas surcu„ losque exhibueram, longo namque tempore absque „ cibo viscere eiectis postremo ouis, quae contabuerunt. „ Tam Tam ferox itaque Muscarum familia, è Gallis erumpentium, sic dictante Natura, terebrae seu duplicis limae vsu vulnerat & perfodit molles plantarum partes, itaut ex diuersa ipsarum natura, & compage variae pa„ riter emergant morbosae excrescentiae & tumores.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
