Latin
CAPVT XXXII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 106
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXXII. An in Arborum Tumoribus, seu Gallis Vermes generentur ex aliorum Vermium siue Muscarum semine, an potius à Plantis. X Anc opinionem anno 1671. impressam AmstelodaAmi ab alio laudatissimo Insectorum Exploratore perlegi, quam tamen mutauit ob rationes, quas idem „ipse adducit vbi scripsit. Ingenue fateor, me, ante „quam experimenta mea circa generationes Insecto„rum caepissem, credidisse, vel vt melius dicam his su„ spicionibus indulsisse, ac si musca veris tempore adue„ niens, facta in ramis quercus magis teneris pertenui „fissura semen ibi suum reliquisset, quod in causa fuis„set, cur nata recens galla minor foras protuberasset, „nec vnquam visas esse gallas maiores minoresue nec „corticem vel putamen, neque calices, neque cucu„ los, nisi illis in ramis, in quibus muscae semen suum „deposuissent, &in eo eram, vt putarem gallas mino„ res morbum esse à puntiunculis muscarum in quercu „prouenientem, quomodo in corporibus Animalium „ab istiusmodi punctiunculis Insectorum tumores na„scuntur.