# Observationes circa viventia 106

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/106

CAPVT XXXII. An in Arborum Tumoribus, seu Gallis Vermes generentur ex aliorum Vermium siue Muscarum semine, an potius à Plantis. X Anc opinionem anno 1671. impressam AmstelodaAmi ab alio laudatissimo Insectorum Exploratore perlegi, quam tamen mutauit ob rationes, quas idem „ ipse adducit vbi scripsit. Ingenue fateor, me, ante „ quam experimenta mea circa generationes Insecto„rum caepissem, credidisse, vel vt melius dicam his su„ spicionibus indulsisse, ac si musca veris tempore adue„ niens, facta in ramis quercus magis teneris pertenui „ fissura semen ibi suum reliquisset, quod in causa fuis„set, cur nata recens galla minor foras protuberasset, „ nec vnquam visas esse gallas maiores minoresue nec „ corticem vel putamen, neque calices, neque cucu„ los, nisi illis in ramis, in quibus muscae semen suum „ deposuissent, & in eo eram, vt putarem gallas mino„ res morbum esse à puntiunculis muscarum in quercu „ prouenientem, quomodo in corporibus Animalium „ ab istiusmodi punctiunculis Insectorum tumores na„scuntur.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
