# Observationes circa viventia 108

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, QVAM VARIANTE NATVRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/108

QVAM VARIANTE NATVRA. Ex his igitur ait Fulbertus, quae opposita accuratissimo Malpighio retulisti, Bemarce, dubitari potest, non raro multos gigni vermes seu muscas absque eo quod aliae muscae Qua deposuerint; neque verum esse, quod huiusmodi Animalia volantia eò liberius accurrant, ibique sua Qua deponant, vbi deinde vermes prognati possint aptum nidum reperire & alimentum sumere. Ita plane resumpsit Bemarcus, eoque magis huic sententiae firmius adhereo, quo plures adduntur rationes eam suadentes. Primam desumo, ex mirabili artificio, quo Natura vtitur in formando ouo intra Gallas. Illud accurate obseruatum fuit ab eodem doctissimo Malpighio. Adverto primùm me nomine oui intelligere non ouum à Musca relictum, sed nucleum illum ligneum, in quo vermis fouetur, & crescit, vt in figura apposita apparet, in qua A Gallam apertam demonstrat, B. nucleum, qui à superiori parte gallae separatur, cum ad maturitatem pervenerit, illique antea firmiter adhaeret beneficio breuis pediculi, vti semina & nuclei in cęteris fructibus. Gallas autem, vt advertit Excell. Malpighius de fibris filisque prospicit Natura, quae veluti totidem venae, arteriaeque à galla ad ouum procedentia simul formationi oui & vermiculi inseruiunt & nutrimentum subministrant necessarium. Crescitque nucleus, ita gracili cortice excitatus cum Galla, eo modo, quo fructuum, puta Amigdalarum nucleus, in quo fructus cuticula cortex ligneus, & alius cortex simul augentur, alimento desumpto à pediculo, cuius beneficio ex arbore pendent, eaque de causa Quercuum fructum appellandum esse iudico, cuius rudimentum sit in radice, non casu ex vitiato humore compactum ad fovenda oua,

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
