# Observationes circa viventia 109

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, QVAM VARIANTE NATVRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/109

CAPVT TRIGESIMVMSECVNDVM: 109 oua, quae musca in tenellis gemmis surculisque deposuit His addo, quod si huiusmodi gallę eo modo casu formarentur, certe figuram eandem non haberent, sed sine vlla regula protuberante nunc magis nunc minus quaqua versus natura, excrescerent. At qui semper in aliquibus plantis similes oriuntur, non minus quam ex arboribus alia poma, & vbique gallas, quas dicimus coronatas, videremus, quae tamen non nisi à certa quercuum specie producuntur. Tertio sic prosequor. Si galla formaretur ad fouenda oua in tenero surculo relicta à Musca, talia oua in gallis recenter formatis distingui profecto possent: At, etiamsi pluries sexcentis dissectis gallis earum viscera accurate & optimo microscopio rimauerim non nisi pulpam ligneam reperi, vixque nuclei vestigium apparebat in centro recenter enatarum, in alijs vero magis maturis obseruaui quod vidit Langlius exper. 18. pag. 77. nempe intra crustulam rotundam liquorem limpidum, qui sensim crassescens & coagulatus subtilissimis delineamentis distinguitur, galbaeque formam induit, manet autem aliquantisper immobilis, posteaque motu & sensu praeditus fit animal; & tamen oua illa à Musca relicta deprehendi debuissent, cum longe minora obiecta oculi bene muniti perfecte cognoscant. Quarto si gallam coronatam (vt D. Redi notauit) statim vt ex arbore nata est, decerpas, dum nullam oui seu nuclei principium in ea oculis ossequi licet; haec galla nunquam verminabit, & si gallam decerpas natu maiorem, quae oui rudimenta vel ouum recens formatum, sed tenerum exhibeat, vermis ad maturitatem non perveniet. Quinto si à musca copiosa in gemmam intrudantur oua, cur quaeso ex nucleo illo, qui in centro gallarum tam mirabili opificio ad instar fructus producitur vnicum tantum vel alterum intra eandem concauitatem vegetat? reliqua, tabe consumpta, obliterantur, quod etiam notauit Malpighius?

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
