Latin
CAPVT II
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 11-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus praemissis videri quidem poterit me Iliada velle scribere post Homerum, scribendo microscopicas obseruationes praecipue post talem laudatum Hookij librum; sed cum rarissimus iste sit, &insuper lingua anglica paucis nota scriptus, nec dum, quod sciam, latina ciuitate donatus, interea curioso lectori aliqua, Auctorum quoque aliorum narrata, &à me repetita non ingrata fore putaui. Quibus tamen adnectam ea quae potero propter temporis angustias à me notata, nec dum ab vllo quem sciam expressa.