# Observationes circa viventia 11-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/11-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/11-2

Quibus praemissis videri quidem poterit me Iliada velle scribere post Homerum, scribendo microscopicas obseruationes praecipue post talem laudatum Hookij librum; sed cum rarissimus iste sit, & insuper lingua anglica paucis nota scriptus, nec dum, quod sciam, latina ciuitate donatus, interea curioso lectori aliqua, Auctorum quoque aliorum narrata, & à me repetita non ingrata fore putaui. Quibus tamen adnectam ea quae potero propter temporis angustias à me notata, nec dum ab vllo quem sciam expressa.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
