# Observationes circa viventia 111

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT TRIGESIMVMSECVNDVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/111

CAPVT TRIGESIMVMSECVNDVM. „ quorum flores si diligentius examines videbis intra confertum certarum muscarum examen, quae deinde glutinoso succo inuiscatae, dum se extricare nequeunt, tandem protuberante humore altius intra cucur„ bitae substantiam insinuatae causa sunt eorum vermium, qui in ipsis reperiuntur Ex varijs Animantium siue terrestrium siue Volucrium Aquabiliumue excrementis omnis generis oriuntur insecta. Haec nutrimenti auida singulas ad herbas magis sibi congruas confluunt. Her" bae seminijs Insectorum contaminatae in Animalium cedunt alimentum, ex quo per sordes emissas noua denique diversae speciei Insecta nascuntur, quae denuo plantis ex quibus prodierunt restituuntur, idque perenni, dum mundus hoc modo, stabit, revolutione. Curiositatis pabulum iucundissimum, vt video, ait Bemarcus, ad veritatem assequendam esset, si Quercus seu Fagi Ramis in capaces phialas vitreas immissis, ex quibus nondum gemmula erupit, ab eis expectaret Naturae studiosus formationem Gallarum. Tunc fortassis deprehendi posset an tales gallae sint morbosae excrescentiae exhumore à muscis infuso, & vermes ex ovis formentur ab ijsdem muscis immissis. Ita plane resumpsit Fulbertus. Satis idcirco dictum sit in praesentiarum de Gallis, illudque iterum affirmo in hac tam ancipiti Naturae indagatione, Videlicet, quod si in tam oppositas partes abeunt, & quidem magni nominis Auctores, à nullo dici posse. Ex EVIDENTISSI MIS EXPERIMENTIS, SOLVTIS DVBIIS OMNIBVS, ET SVBLATIS DIFFICVLTATIBVS, modum generationis adeo in apricum prolatum esse, vt sine NOTA vel PERVICACIA nemo dubitare hic amplius queat, vt legitur in Epistola Augustę Vindelicorum anno 1684. impressa pag. 7. quae Bononiae primum italica lingua in lucem prodijt. Meam tuae opponere sententiam Fulberte non audeo, inquit Bemarcus, summa in loquendo cautela adhibenda est, pręcipue cum in re dubia versamur, abstinendumque nobis est à quibusdam vniuersalibus illationibus, quibus debili fundamento innixi nostras ratiocinationes promouemus.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
