# Observationes circa viventia 112

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT TRIGESIMVMSECVNDVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/112

Et quidem si aliquas Insectorum generationes accurate perpendo mentem in ancipiti haerentem magis agnosco. Oculis quęso tuis Fulberte eas generationes subijcias velim, quae in locis excitantur, quo haud vnquam eiusdem speciei vermis seu animal potuit permeare. Eos radicum ingentes tumores obserua, quibus, licet sub terra profunde latentibus, vermes fouentur. Hinc adde plures herbas (praecipue illam quam aliqui putant (inquit Aldrouandus) eandem esse, quae pimpinella & sanguisorba dicitur, in quarum radicibus, tubercula, seu granula sunt, quae vermiculos fouent, qui, vt ait Hermolaus curati sericis praecipue tingendis purpuram faciunt incomparabilem, caeteros colores splendore quodam & hilaritate superantem. Insuper intrà arundinum nodos, referente Aldrouando de Insectis, vermes nascuntur albi, quorum alij abscissis arundinum internodijs transformantur in Papiliones, alij in Mures, vt ex Brasilia scripsit Iosephus Acosta anno 1560. traditque hunc vermem esse humani digiti modo grandem. A Plinio habemus nasci vermiculos in frumenti radice, cum sementem imbribus secutis incluserit repentinus calor humorem, gigni, & in grano quum spicae pluuijs calor inferuescit. His adderem variorum Authorum obseruationes curiosissimas, quibus referunt animalcula, quae dissectis varijs corporibus inclusa apparuere, nulla in ijs apparente rimula, seu foramine, per quod vel animal ipsum potuerit permeare, vel Quum ab vllo Animali deponi. At nunc nil vltra morabor.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
