Latin
CAPVT TRIGESIMVMTERTIVM. 113
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 113
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT TRIGESIMVMTERTIVM. 113 CAPVT XXXIII. Generatio spontanea indicatur in Visco. Vandoquidem in siluis versamur intuere mi amatissime Ruse Viscum, quod non solum in Quercu, sed in alijs quoque arboribus innascitur. Hoc habet flores, qui in baccas abeunt confertim coaceruatas Vuae crispae suppares, eodemque modo striatas albicantes, pellucido lento ac tenaci liquore plenas, quibus immersa sunt grana nigra singula singulis lata compressa cordis effigie, &tamen ex semine in terram consito nasci nequit, neque in quauis arbore, vt Scaliger notauit, &Virgilius 6. Encid. Qualet solet siluis brumali frigore Viscum. Fronde virere noua, quod non sua seminas arbos. Ad haec haeserat aliquantulum Rufus, at memor se legisse Theophrastum obiecit. Docuit Theophrastus Viscum nasci ex ipsius baccarum semine per aluos Turdorum palumbarum, cęterarumque id genus Auium postquam acinorum pulpam intra suos ventriculos concoxere, in qua sententia &Plautum fuisse certum est, quando ait. Ipsa sibi auis mortem ereat. Nempe propter glutinum, quod in eo fit, quo Aues postea capiuntur. Malpighius etiam de Plantis, quae in alijs vegetant varias delineat Visci plantas &describit, pag. 26. „deinde ait. Planta haec foecunda semine, sui propagatio„ nem promouet copiosos etenim fructus gignit magnitu„ dine ciceres parum excedentes. Externus color subalbus „est &diaphanus, ita vt appareant ligneae fibrae per peri„ carpium dispersae, quod vtriculis componitur lento &„viscoso succo refertis. In centro semen custoditur, ita „tamen vt plantulae bini apices emergant. Semen in ge„ minas diuiditur partes, quae vtriculis viridi succo tur„ gidis compertae seminalem plantulam fouent. Quomodo autem haec propagatio promoueatur non explicat.