# Observationes circa viventia 12-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/12-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/12-2

Nulla fuit natio, quae sibi Telescopium inuentum admirandum non arrogarit; Galli enim, Hil spani, Angli, Itali, Batauique rem suam facere contens derunt, vt patet ex Sirturo. Franciscus Fontana in libis suorum coelestium terrestriumque Rerum obseruationus edito in 4. 1646. tractatu octauo, qui est de microsco pio, dicit se illud inuenisse ann. 1618. additque tale specillum antiquius non esse dicto anno. Antonius Maria de Reita Capuccinus lib. de oculo ostrospico bino culo, quem adiunxit lib. 4. Oculi Enoch & Eliae ait pris mum Inuentorem fuisse Batauum quendam arte Perspii cilliarium, vocatum loannem Lipperse in Zelandum, vel lacobum Metium in Hollandia, casuque illum inuenisse, dum concauum cum conuexo specillo conium geret. Petrus autem Borellus, qui tractatum edis dit in 4. 1655. Hagae Comitum de vero Telescopij illl uentore cum breui omnium conspicilliorum historia capit. 12. ait Telescopij inuentorem verum fuisse Za chariam Ioannidem Midelburgensem Zeelandum affl no 1590. ipsumque etiam Microscopium inuenisse, ad ducitque testes in fauorem huius. P. Nicolaus Cabeus insignis Mathematicus comment: in lib. 3. meteoli Arist. tract. 8. dicit se nouisse senem quendam è Societa te Iesu, qui multis annis antequam quidquam de opticil tubo inaudiretur, duobus vitris concauo & connexs vsus fuerat in horis suis canonicis recitandis. P. Gaspar Schottus S. I. tom. 1. magiae vniuers. par prima lib. 10. arbitratur Io: Baptistam Portam tubi optis ci notitiam & vsum habuisse, & rem omnino occultasse. Id colligit ex cap. 11. lib. 12. magiae Natural. cui titulus est de Speculis, quibus supra omnem cogitatum quis conspicere longissime queat.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
