Latin
CAPVT TRIGESIMVMSEXTVM. 123
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 124
Unproofread scanNot analysed yet
An quia Aqua herbarum sit mater? In hac atque omni alia re Rufus respondit. Dicam id, ad quod credendum saepius repetitae Obseruationes deduxerunt, idest Terram, Aquam, aliaque Elementa „post prima illa Animalia, &primas plantas, quę sub ipsa mundi primordia supremi Creatoris iussu produ„ xere per se nec Herbas nec Animalia qualiacunque „perfecta, vel imperfecta gignere potuisse, &quod omnia illa, quę vel pręteritis seculis nata sunt, vel hoc tem„ pore nasci videntur, ex semine plantarum REALI ET VERO, nec non ipsorum etiam Animalium nasci, vt „quae mediante semine proprio suas species conseruant. In mari autem harum herbarum, seu muscorum semina quasi atomos, per aerem volitantia à Ventis quaqua versum disseminari &spargi innuit Arueus, vt non dubitauerit vnde &à quo originem suam habeant: Id tantum eundem credidisse ex ipsius verbis colligi posse videtur, semina haec fortuita per aerem volitantia, &à Ventis dispersa procedere &nasci ab agente non quidem Vniuoco, vt cum scholis loquamur, sed Aequiuoco. Non egre feras mi Rufe, quod tuae sententiae aliqua opponam, resumpsit Bemarcus, &primo. Mitto liberaliter semina variarum plantarum à ventis circumquaque deferri posse, ibique in Arbores erumpere, vbi subsistunt. Sic in Turribus altissimis montiumque praeruptorum cacuminibus Lauri, Ficus, Abietes, Quercus &aliae Arbores suos ramos ostentant, quorum semina &glandes siue ventus, siue Auis aliqua detulit. Immo credo id quod occulatissimus Malpighius asseruit de Vegetantibus illis, qui repente post pluuias pullulant, generarique posse siluas non hominum industria tantum, sed seminibus à vento deuectis, quomodo puto siluam in Cirene post magnos imbres è terra pullulasse, &insignem arborem