Latin
CAPVT TRIGESIMVMSEPTIMVM
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 131
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT TRIGESIMVMSEPTIMVM. cis, nascentur fungi quidem, sed aliquando deteriores, si quidem meliores in hoc genere sunt, qui aluntur imbre, vnde clare liquet, quod etiam Bauhinus notauit ibid. originem primam causamque vltimo esse, &acescente succo madentis Terrae. Addam quod Franciscus Eschinardus Soc. Iesu olim in Collegio Romano Philosophiae dein Mateseos Praeceptor resciuit à Viro fide dignissimo, ipsum nempe pluries non absimili modo fungos obtinuisse insulis. Comburebat ille primum castanearum surculos &ramusculos, deinde calidum cinerem per terram dispersum irrigans aqua, post aliquos dies virescentes fungos colligere poterat in quacunque anni tempestate, &quidem optimos, ac diuersos omnino ab eis, qui sine tali industria in ijsdem siluis solebant nasci, quo experimento non ab Antiquis, sed oculatis testibus accepto, satis comprobatum est quod cecinit Nicander apud Athenaeum inquiens Cum fuerit ficus multo sub stercore tecta. Si mox perpetuo fluxu consperseris illam, Innocuis surgent radicibus vndique Fungi. Eos Clarissimi Scriptores à Terra produci asserunt, si