Latin
CAPVT XXXVIII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 133
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXXVIII. Ex diuersa Mucoris specie. T quoniam de Plantis, quae alijs interdum innascuntur nobis sermo fuit, Mucor occurrit seu Situs, quem Mussa dicunt Itali, cuius Natura inquit Malphighius, adeo obscura est ob sui exiguitatem, &va rias quas tulit formas, vt pene sensuum &mentis aciem effugiat. Illam semine proprio propagari nullum scio, qui affirmet; quod si seminum beneficio non pullulat, quomodo eius semina à ventis circumferri dispergique supra varia tabescentium rerum corpora peterunt? Mihi compertum satis est etiam corpora in vitris clausa mucorem induere, vt accidit tempore, quo veritatem hanc sciendi percupidus, subcessiuis horis experimenta aliqua instituere conabar. Reliqueram in scriniolo portionem aliquam indici Noctatis, quod Coccholate dicitur, aqua mixtam in vitrea cucurbitula, &post aliquot dies inueni quasi panno ad viride inclinante coopertam, Supra hoc plantulae elegantissimae modo geminae modo solae sub fungi forma à communi nodo erumpebant, recto pediculo A assurgebant prope terram quidem augustiore, &semispherico. Candida &filijs compacta substantia capitulo B. terminabantur, quae tamen capitula temporis tractu, alio mucore superinducto, quasi puluere viridi minutissimo essent aspersa, obscurata sunt. Non ergo seritur mucor, nasciturque in Fructibus, in Lignis in Carnibus, in Liquoribus, neque vllum puto corpus adduci posse, quod putredini subiectum sit, &mucorem non contrahat.