# Observationes circa viventia 137

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/137

Quod autem mucores sint Plantae vegetatiuae sic probo. Mucorum Plantulę, liceat habeant, vt animaduertit Aristoteles de omnibus Plantis, pauca organa, quia exercent solas operationes vegetatiuas, habent tamen partem proportionalem ori, per quam trahere possint alimentum, hoc est radices, & vtuntur terra, seu alio subiecto, ex quo erumpunt, sicuti Animalia habent ventrem, & ideo plantae radicibus, quasi quibusdam venis à terra, quasi ex quodam ventre extrinseco trahunt alimentum terrae calore concoctum, ergo sunt verae plantae, quamuis seri non possint, & vere vegerant. Rursus Mucorum Plantulę aliquae, licet mole minimae apparent magis perfectę & magis stirpes vegetantes exprimunt, quam Fungi, & Tubera; Atqui Fungi & Tubera includuntur in genere Viuentium & vegetantium à Doctissimis Viris Dioscoride, Galeno, Theophrasto, Atheneo, Plinio alijsque huius notae, & ab Aristotele dicuntur viuere vitam Plantarum „ dicente. Quae autem Tubera vocant & pulmones atque " etiam plura eiusmodi, alia in mari, parum à spongijs "differunt sua ipsius absolutione. Viuunt enim sine vl„lo sensu, perinde ac plantae absolutae, nam & in terre„ stribus plantis sunt nonnulla huiusmodi, quae & vi„uant, & gignantur, aut in alijs Plantis aut absoluta.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
