# Observationes circa viventia 138

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/138

Ergo etiam mucidae Plantulae in Genere Vegetantium „ adscribendae sunt. Patet Maior argumenti. In Mucorum Plantulis à me expositis apparent Radices, per quas attrahant alimenta, est truncus, sunt rami, & surculi, insuper aliquae partes saepe inueniuntur, quę aequiualent Floribus seu fructibus, quae partes non videntur in multis Fungis, & in vllo Tubere, cum hoc radices non habeat, quare dixit Dioscorides. Ipsa Tubera rotundas radices esse sine caule & folijs, ergo cur ex Genere Vegetantium illas exturbemus? His adnotatis, vbi nam Mucorum adeo frequentium in rebus, adeo variorum, & mirabili structura efflorescentium semina? Igitur mi Rufe Aristotelicam sententiam amplectendam suadent Obseruationes, quas prae manibus habemus, & fortius cogent tentamina, quibus operam dabimus. In praesentiarum satis sit non improbare Aristotelem, quem in scholis Praeceptorem venerata est Posteritas omnis, nec dicere illum debili innixum fundamento fuisse, cum scripsit. Generationis etiam Ratio eadem in Stirpibus quoque est, cum aliae semine prodeant, alia sponte naturae. Oriuntur enim à Putrescente vel humore vel parte aliqua Plantae.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
