# Observationes circa viventia 140

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT XXXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/140

Accrescebant autem ijs pedes, sensimque euadebant maiores, donec triennij spatio „ adulti eam consequebantur formam, quam habet aranea in infima tabula delineata. Denique è putrefactis fungis alia prodire solet Aranearum progenies & rubicunda quidem. Fungi igitur, ait Bemarcus, facile tabescunt atque in illorum putrefacta materia insecta varia generantur ab ijs diuersa, quae de viuis fungis produci solent, vt ex relatis obseruationibus patet. Nunc autem talem ratiocinationem instituo, & primo suppono, Fungos è terra cuulsos facili studio posse custodiri, ne Muscarum Genus aliquod accurrat, ibique sua ouâ deponat. Goedartius, vt recitaui, Fungos è terra euulsos vitro supposuit, quod certè vitrum musca nulla potuit. permeare. Hoc supposito. Vermes, qui in putrefactis fungis generantur, vel oriuntur ex ouis, quae musca deposuit, antequam è terra euellerentur, vel postea; si postea iam patuit potuisse à vitro hoc prohiberi; si antea, peto, cur aliud genus Vermium figura à muscarum Vermibus diuersissimum producere solent, quando sunt mortui vt in epistola tua exponebas: & ex ouis à Musca relictis vermes ijdem tam in Fungis virentibus, quam in putrefactis non excluduntur? fortasse ad opinionem tuam stabiliendam addes, saepe à Muscis oua deponi cum fungi virescunt, quae tamen oua Vermes nou generat, nisi quando tabe corrupti massam efficere possint, qua oua deposita apte foueantur ad partum: ingeniosè excogitata haec essent, & mere opinandi licentia. Ea tantum in tuae sen

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
