# Observationes circa viventia 142

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT TRIGESIMVMNONVM. 141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/142
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/142

In primo enim casu oua oculis non apparent, in secundo multae circumstantiae temporis locique possunt generationem perturbare, quod in alijs nostris dissertationibus enucleatius perlustrabimus. Praeterea (quod Plinius adnotat experimento comprobante) putrescendi ratio Fungis ac Tuberibus communis est cum lignis; lignorum autem ratio putrescendi duplex, quae solis viuentibus conuenire potest; altera est mors, quando vegetatiuam animam amittunt, altera est, vt ex se vermes edant. Prima Viuentibus semper accidit, non verò secunda.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
