Latin
CAPVT XL
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 143
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT QVADRAGESIMVM. ctatu Animalium Testaceorum retuli capite quinto, bis saltem tunc factam floribus hyacinthinis aliquantulum contusis, &cum aqua mixtis. Hanc innuo Fulberte vt Rufus noster compertum habeat me iterum mensibus &annis diuersis illam tentasse, &pluries eiusdem speciei vermes obtinuisse. Tales erant vt in tabula quam subijcio apparent, &quidem pellucidi: per vitrum, vbi massa illa putrescens seruabatur, huc illuc discurrebant, quo magis à fundi humiditate distantes, eo viuidiores. Duorum fere vel trium dierum spatio vitam duxerunt, deinde in Aureliam B. transformatis, ex illa Papiliunculus C. colore cinereus quatuor alis &senis pedibus instructus euasit, quae omnia subiecta figura ostendit à Microscopio aucta. Fateor aliquando &his floribus putridis Vermes nullos apparuisse. At exinde fallacissimam esse iudicio illationem dicendo, ergo ex eo quod semina à muscis non fuerint deportata. Nonne saepe accidit ex ouis pullos in Clibano, ex seminibus Stirpes in terra non excludi? inferes ergo, nec semina sub Glebis, nec in Clibano oua fuisse, cum pro comperto habeas ex plurium concurrentium ad generationes causarum defectu, vel vitio, eas posse exturbari. Si affirmes semen supra virentes flores fuisse à muscis relictum, solum aduertas velim hoc dici ad tuendum positum, nec opus esse coniecturis, vbi sensuum ductu veritas apparet, Insuper teneris rationem assignare, ob quam in quolibet flore imo à quauis re putrescente semper vermes eiusdem speciei &non diuersi producantur, cum aequè benè omnium vermium semina potuerint à muscis vbique relinqui; si vero in Floribus putrescentibus depositum semen est, Animaduerte queso quam facile fuerit obseruare, an Muscae Vasculum illud ingressę fuerint, quando certè non poterant; nam in armario bene clauso conseruabatur. Facilis responsio est ait Rufus; &rationem reddit genuinam D. Franciscus Redi in suis accuratissimis obseruationibus circa Viuentia, quae in Animalibus Viuenti„bus reperiuntur, vbi ait. [Insecta volantia ibi sistere vbi odor inuitat, eisque indicat alimentum, quod om„ nibus Muscarum speciebus non sapit nec conuenit. „Qua &semina sua ibi deponunt, eo quod Vermes, cum „ex eis nati fuerint, tanquam in nido conueniens ipsis alimentum in promptu habebunt, quo ali possint, augeri, &perfici.