# Observationes circa viventia 146

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT QVADRAGESIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/146

Quibus positis sic arguo: mortui sunt vermes in Hyacinthis alijsque Floribus ab ouis nati, quae musca reliquerat, & tamen alimentum ad eos nutriendos non deerat, ergo musca non ibi oua reliquit tanquam in nido, vbi alimentum in promptu esset, & vermes perficerentur, sed casu, immò fortasse in nido deposuit, quod nocumento fuit. Stat ergo, quod quamuis muscas odor inuitet, & ab Animalibus dignoscatur locus, in quo apte nidificent, posse sine praeuio semine in Floribus & Carnibus vermes generari.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
