Latin
CAPVT QVADRAGESIMVMPRIMVM. 149
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 153
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum, vt Tibi pateat Fulberte, qua in estimatione illum habeat, pro comperto sit, cum Florentia pertransiret anno superiori, memorem se fuisse documento Euripidis, qui aiebat: Amicum, qui nihil Tibi verbis indulgeat, comparato. Idcircò illum alloquendi cupidus non vnica vice quaesiuit, at nunquam inuenit. Vtinam reperijsset. Etsi gratiae illi pares referri à se non possent, quòd suis in paginis eius nomen scribere fuerit dignatus, eiusque insulsas &ieiunas paginas legere, &corrigere; saltem pronunciare potuisset, quod Petrus Adrianus Vandenbroecke Eloquentiae Magister Pisis scripsit 1668. Salue cultissimum Italiae Decus Redi. Simulque efflagitasset, vt adhuc sententiam suspenderet suam super Insectorum generationem, aliorumque experimentis fidem dignaretur largiri, memor Aristotelici documenti, quod Conclusio vniuersal is affirmatiua est difficillima ad probandum &facillima ad destruendum. FALLACISSIMVM insuper arguendi Genus quod ex particularibus Praemissis deducit illationem vniuersalem.