# Observationes circa viventia 159-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT XLIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/159-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/159-2

tempore flante hoc Vento viderent Gallinas citra maris operam oua parere, Zephirum eorundem procreationis Auctorem crediderunt. Fatendum omnibus est, quod Fabricius vere asserit, dicens. Quum non modo pulli vterus & locus est, sed id etiam à quo tota pulli gencratio pendet, quam ouum perficit vt Agens, vt materia, vt Instrumentum vt LOCVS & vt alia si quae concurrant. Certum autem est ab interno in ouo principio efformari quidquid per ouum generatur, nihilque ouo perfecto ab incubatione accedere praeter tutelam. Attamen oua illa foecunda censentur vt notat Arueus, quae (ablatis impedimen-ibid. tis extraneis) fetu blando de se pullos producunt. Inter haec impedimenta aeri aditum intercludere non exiguum existimo, & quidem experimento edoctus. Narrat D. Redi in suis Obseruat. circa Viuentia, quae sunt in Viuentibus sibi pluries Vermes vel natos non esse, vel si natos statim mortuos esse, quos ex ouis Muscarum exclusi erant, postquam vasa clauserit, vbi fuerint talia oua à muscis relicta. Quod certè ex liberi aeris defectu prouenisse puto, idque probo à seminum paritate, à quibus Plantae germinant. Scitis semen sub Terrae glebis sepultum tanquam in materno vtero pene mortuum subsidere, donec vt notat Plinius, flare incipiente Fauonio, qui est genitalibr. 16. lis Spiritus mundi, sole etiam calefaciente, vtroque excitante, mouentur spiritus in semine inclusi ad fermentationem, cuius ope pari dilatati aditum praebent humidoquo alitur planta, quae deinde in aperto aere luxuriat. Excipite quod in maturo cucumere iucundum est visu. "Ait P.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
