Latin
CAPVT III
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 16-2
Unproofread scanNot analysed yet
At experientia magistra sciunt periti huiusmodi instrumenta quo simpliciora fuerint &minoribus numero partibus composita, eò magis pro ficua esse in obseruationibus. His adde non adeo facili comparari posse duo vitra obiectiua omnino similia. Se cundo inutilia esse ijs, quibus amborum oculorum acies non aeque perfecta est. Quamplurimis enim alter ocu lorum aliquo defectu laborat, qui certe vt microscopiu clare videat, diuersimode aut magis productum aut contractum aptari necesse est. Verùm, ne omnium Microscopiorum examen hic in stituam, illud generatim notandum est. Quodcumque suam vtilitatem praestare incommodo alicui mistam Omnia enim, quamuis exquisita haud quaquam faciunt satis; quia ea proportione, qua molem augent obiectii coni Visorij basim nimium arctant, vt vix animalculi mi nutissimi, pulicis ex. gr. vno intuitu particulam comprehendant, quod profecto visioni sincerae summo impedimento est; cum nisi per vices atque successiue (minutissimum licet obiectum) perfectiora id genus microscopia integrum nequeant repraesentare, immo interturbata partialis haec visio animo etiam fastidium parit, vtpote quaeplurimum obstat, quin perfecta obiecti idea formetur, quam quisque integrum simile vno intuitu obiectum cernendo, iucundissime sibi effingere posset. Si vero totum obiectum contemplamur, illud certe clare apparebit, &minutissimas sui partes non ita distinctas ostentabit.