# Observationes circa viventia 16

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/16

Spiritus Domini ferebatur super aquas in similitudinem volucris oua calore incubantis, inquit Ecclesiae Doctor Hieronymus. Annuo. Sapienter dictum. Nunquid ergo ille sibi suasit Mundum à Deo factum ea pari ratione, qua ouum ab Animali excluditur? successione scilicet temporis, ac praeexistenti materia formatum, non vero instantaneo motu; cum Deus è nihilo educens dixit, & facta sunt omnia? Si S. Augustinum audiamus ipse nos docet cum quamplurimis Doctoribus Terrarum Orbem, etiam quoad accidentia, perfectum fuisse primo creationis tempore iuxta illud Ecclesiastici. Deus qui semper est fecit omnia simul. [Alia quidem per se se (addit acutè „ Vallesius) alia in suis principijs, vt Metalla, Gemmas, „ & alia quamplurima, quorum nullum semen inueniri „ potest, sed à multis concurrentibus causis perficiuntur.) Cum igitur S. Hieronymus verbo incubare vsus est ex hebraea voce Meraheset deriuato, nil aliud indicatum fuisse putat Fernandus, nisi studium, quo Deus mundi opificio suum animum addixit, sicuti volucer tota ad pullos ex ouis excludendos incumbit; quapropter Caldaeus vertit in vocem Insuflabat, quasi spiritum viuificantem communicans moli terraqueae, ac infoecundae, vt Viuentia omnia, caeteraque, quae in ea sunt, produceret. Ita pariter D. Ambrosius loco vocis fouebat posuit viuificabat quod proprium Spiritus Sancti est. Inter hos plerosque alios aptius loquutus esse mihi videtur Tertullianus, quem citat Cornelius à Lapide, cum dixit ferebatur idest superuectabatur, non loco aut motu, auis instar, oua incubantis, sed omnia superante ac praecellente potentia, sicut superfertur (inquit egregiè S. Augustinus) rebus fabricandis Voluntas, & Idea Artificis. Quod autem additur de Vegetabilibus proferendo S. Genesis verba, Germinet Terra &c. ex ijs sanè non deducitur, omnia ex semine nasci, si attentè, animoque non praeoccupato sensus eorum litteralis perpendatur, immò potius tria Vegetabilium Genera dari. Primum arguo ex verbis Germinet Terra herbam virentem, Plantas videlicet, quae solum virescunt. Secundum ex verbis & facientem semen. Hoc est plantas, quae non tantum virescunt, sed semen producunt, quam significationem genuinam esse, si negetur, fortasse videri posset superfluum verbum Virentem, cum quaelibet herba, à qua semen producitur, etiam virescat.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
