Latin
CAPVT XLIV
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 160
Unproofread scanNot analysed yet
Moretus, Cucumerum, si vndique granis "auenae infixis, tanquam echinum aculea veris &ex „petiolo suo in medio conclauis suspenderis, videbis omnia granorum infixorum germina, paulò post eo „vndique se obuertere vnde per fenestram lumen alla"bitur. Adeo verum est Aerem esse veluti nutricem Plantis dilectam, à cuius peculiari motu Vegetatio quam maxime pendet. Hoc à grauissimis nostrae aetatis Auctoribus, quos hic recensere non vacat validissimis rationibus probatum est. Firmare vlterius sufficiat Obseruatione facta à Domino Triumphetti eximio &ingenioso stirpium cultore &Botanicae Artis Doctore, illarum stirpium in locis nascentium, ad quem fere nunquam noui aeris est accessus. Hae namque vix enatae ait ille emoriuntur, vel si aliquantulum durent, in deterius degenerante forma, augentur Notat etiam Ex. Malpighius in sua Anatomes Planta„ rum idea. LIn Plantis plurimum aeris contineri, eo „quod sectae sub aqua multum aeris reddant, &in ipsis „fistulae, persimiles Pulmonibus Insectorum insint, &consideratis similibus Insectorum tracheis, aerem ad „quamcunque corporis partem defferentibus, probabile „esse ducit beneficio aeris plantas sursum erigi in ger„ minatione, tales conseruari in augmento &vitae pro„ cessu, succorum pariter ascensum &fermentationem „facilitari, &alia consimilia. Quod Aer partium fermentationem iuuet, etiam antiquitus Pittagorici docuerunt. Quod autem Animalium saltem Imperfectorum &Plantarum Vita nil aliud sit quam ipsa fermentatio partium non desunt, qui validissimè probent. Vide Leonardum à Capua; Vide Cabeum. Haec igitur, quae Malpighij aliorumque Doctorum mens in sui solatium meditata est, tumultuarie Vobis exhibeo, quae si non vndequaque inutilia, &à recta philosophandi semita, non multum deuia vestra prudentia iudice censebuntur, repetitis iterum atque iterum obseruationibus fusius exponam.