# Observationes circa viventia 161

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT XLIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/161

Hic tantum vniuersim aduerto fallacissimam ratiocinationem eius esse, qui Insectorum generationem spontaneam possibilem contendit omnimoda aeris exclusione. Sine alis volatum, incendium sine igne quis possibile dicat? Si tenebrae alicubi sint, potest quidem inferri, ergo lumen solis ibi non est, non vero dici, eo quod Sol sit aptus ad illuminandum, à sole tantum lumen diffundi. Potest enim à Planetis, potest ab Igne lumen propagari. Ergo pariter, si dicamus in hoc vase insectum vllum non apparet, bene concludimus: ergo ex defectu ouorum; pessimè autem, si dicamur ergo solum ex tali defectu, falsa est enim haec propositio, cum ex defectu aliarum Causarum vel saltem Conditionum possir Generatio impediri.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
