Latin
CAPVT XLV
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 162
Unproofread scanNot analysed yet
Atque sic plane foetum produci in luto ac putredine, non tamen ex luto vel ex putredine, &sponte natum dici non quod sine semine, sed quod ex semine nobis occulto oriatur, adeoque ortum occultum eundem esse cum spontaneo. Auctori tamen huic non assentior in omnibus: Mitto putrefactionem non esse formalem causam generationis, nam, sicuti ipse Aristoteles docet, Generationi naturali opponitur naturalis putrefactio, nec eadem substantia potest simul generari &corrumpi; darentur enim, vt obseruat acutè D. Thomas, motus oppositi &contrarij, sed requiritur tanquam necessaria dispositio; quamobrem cum dicimus aliquid nasci ex putri, illa particula ex, indicat terminum à quo, &occasionem ex qua oritur Generatio, non formam, quae constituat Generationem. Bemarco plura dicere aggresso, Rufus sic est interfatus. Quandoquidem Licetum nominasti, memini illum demonstrare lib. 1. de spontaneo viuentium ortu causam sponte nascentium non esse putredinem, neque praeuiam dispositionem. Probat enim ille multa viuentia sponte nascentia in eo sensu quem indicasti, gigni ex materia omnino sine foetore, atque adeo sine putredine, quam quotidianis experimentis compertissimum est vnicuique, semper à foetido odore comitari. Sic inter Plantas, teste Scaligero, &Tymbro Epitimum oritur sine semine, sine foetore, sine putredine, sic è Platano Laurus odoratissima teste Theophrasto, sic è Quercu Polypodium, viscum, muscus vt ipse, Bemarce, paulo ante indicasti. Nec secus inter Animalia Vermes è pingui butiro, in recenti &pingui caseo, cuius vtriusque substantia vermibus referta nullo foetore, nullaue putredine scatens aliquibus in delicatum condimentum cedunt, sic Volucellae Scaligeri ex vino, haud quaquam putrescente nascuntur, sed &alia multa sunt Viuentia sponte genita sine putredine. Vera memoras Ruse, Bemarcus annuit, quia Licetus hęc haec omnino habet, Te autem haec referente, gratulor mihi, quod iam suadentibus ortum spontaneum adhęreas. An vera omnia putes, quae ex Liceto retulisti? Si hoc dicas: aliqua igitur sponte nasci fatearis oportet.