# Observationes circa viventia 164

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT XLV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/164

Hic aduertendum est me per hoc non admittere transmigrationem Animarum, quae dicitur Pittagorica, nec enim anima equi in vermem ingreditur, sed quia Anima equi non est aliquid indiuisibile & simplex, sed omnino aliquid quantum diuisibile & materiale, (nihil enim aliud est apud multos probatos Auctores nisi quaedam congeries & multitudo spirituum animalium) poterit facile pars illorum spirituum poni in verme, vt ex illa fiat aliud Animal, siue tale Animal congerie tantum talium spirituum constituatur, siue per aliam formam substantialem superuenientem, facto talium spirituum pernecessario apparatu. Nontamen ad generandum Vegetabile vel Animal sufficit quaelibet coniunctio horum spirituum cum fixo etiam proportionato, sed debent coniungi & tales spiritus in tanta copia, & tali modo. Hinc vides cur facilius generentur Vermes ex carne putrescente, aut ex simili materia, quia scilicet illa materia est magis referta spiritibus animalibus, sicuti ex eadem fodina eruuntur multae glebae, quae tamen non aequaliter aureis particulis sunt refertae, qui spiritus re putrescente, hoc est dissolutis eius partibus, quasi è carcere facile confluunt in vnum, & materia fixa est magis proportionata, quam aliae. Sic generantur Tineae in pannis ex lana, non in sericis, quia lana est corpus magis refertum spiritibus animalibus, quam sericum vt notat Cabeus. Haec omnia non solum doctissimi Philosophi me docuerunt, sed experientia ipsa. Pluries enim obseruaui ex materia eadem, puta Flores vel Carnes, in duobus dinersis locis seruata, & tempore eodem putrescente non numero aequales vermes genitos fuisse. Quod in experimento circa Flores & Viperarum puluerem iam Vobis exposito indicatum fuit & clariùs opportunè manifestabitur, cum alia tentamina super hisce generationibus referam.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
